Marziale

February 1st, 2006

Liber II

M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER II

Valerius Martialis Deciano suo sal.
1. 'Quid nobis' inquis 'cum epistola? parum enim tibi praestamus, si legimus
epigrammata? quid hic porro dicturus es quod non possis uersibus dicere? 2.
Video quare tragoedia aut comoedia epistolam accipiant, quibus pro se loqui non
licet: epigrammata curione non egent et contenta sunt sua, id est mala, [...]

February 1st, 2006

Liber I

M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER I

Prologus

1. Spero me secutum in libellis meis tale temperamentum ut de illis queri non
possit quisquis de se bene senserit, cum salua infirmarum quoque personarum
reuerentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit ut nominibus non tantum
ueris abusi sint, sed et magnis. 2. Mihi fama uilius constet et probetur in me
nouissimum ingenium. 3. [...]

February 1st, 2006

Liber III

M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER III

1
Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
Gallia Romanae nomine dicta togae.
Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
illa uel haec mea sunt, quae meliora putas.
5
Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:
debet enim Gallum uincere uerna liber.

2
Cuius uis fieri, libelle, munus?
Festina tibi uindicem parare,
ne nigram cito [...]

February 1st, 2006

Liber IV

M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER IV

1
Caesaris alma dies et luce sacratior illa
conscia Dictaeum qua tulit Ida Iouem,
longa, precor, Pylioque ueni numerosior aeuo
semper et hoc uoltu uel meliore nite.
5
Hic colat Albano Tritonida multus in auro
perque manus tantas plurima quercus eat;
hic colat ingenti redeuntia saecula lustro
et quae Romuleus sacra Tarentos habet.
Magna quidem, superi, petimus, sed debita [...]

February 1st, 2006

Liber V

M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER V

1
Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae,
Caesar, et hinc Triuiam prospicis, inde Thetin,
seu tua ueridicae discunt responsa sorores,
plana suburbani qua cubat unda freti,
5
seu placet Aeneae nutrix seu filia Solis
siue salutiferis candidus Anxur aquis,
mittimus, o rerum felix tutela salusque,
sospite quo gratum credimus esse Iouem.
Tu tantum accipias: ego te legisse putabo
10
et [...]

February 1st, 2006

Liber VI

M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER VI

1
Sextus mittitur hic tibi libellus,
in primis mihi care Martialis:
quem si terseris aure diligenti,
audebit minus anxius tremensque
5
magnas Caesaris in manus uenire.

——————————————————————————–
2
Lusus erat sacrae conubia taedae,
lusus et immeritos exsecuisse mares.
Vltraque tu prohibes, Caesar, populisque futuris
succurris, nasci quos sine fraude iubes.
5
Nec spado [...]

February 1st, 2006

Liber VII

M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER VII

1
Accipe belligerae crudum thoraca Mineruae,
ipsa Medusaeae quem timet ira comae.
Dum uacat, haec, Caesar, poterit lorica uocari:
pectore cum sacro sederit, aegis erit.

——————————————————————————–
2
Inuia Sarmaticis domini lorica sagittis
et Martis Getico tergore fida magis,
quam uel ad Aetolae securam cuspidis ictus
texuit innumeri lubricus unguis apri,
5
felix sorte tua, sacrum cui tangere pectus
fas erit et [...]

February 1st, 2006

Liber VIII

M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER VIII

IMPERATORI DOMITIANO CAESARI AVGVSTO GERMANICO DACICO VALERIVS MARTIALIS S.
1. Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu famam, id est uitam, dedisti,
tibi supplicant; et, puto, propter hoc legentur. 2. Hic tamen, qui operis nostri
octauus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur. 3. Minus itaque
ingenio laborandum fuit, in cuius locum materia successerat: quam [...]